Neque ex eodem genere possint dici neque ex 19.129.1
alio intubi, hiemis <h>i patientiores virusque praeferentes,
sed caule non minus grati. seruntur ab aequinoctio verno,
plantae eorum ultimo vere transferuntur. est et errati-
cum intubum, quod in Aegypto cichorium vocant, de quo 5
plura alias.
  Inventum omnes thyrsos vel folia lactucarum pro-
rogare urceis conditos et recentes in patinis coquere. se- 130.1
runtur lactucae anno toto laetis et irriguis stercoratisque,
binis mensibus inter semen plantamque et maturitatem.
legitimum tamen a bruma semen iacere, plantam favonio
transferre aut semen favonio, plantam aequinoctio verno. 5
albae maxime hiemem tolerant. umore omnia hortensia 131.1
gaudent et stercore, praecipue lactucae et magis intubi.
seri etiam radices inlitas fimo interest et repleri abla-
queata<s> humo. quidam et aliter amplitudinem augent, re-
cisis, cum ad semipedem excreverint, fimoque suillo recenti 5
inlitis. candorem vero putant contingere his dumtaxat,
quae sint seminis albi, si harena de litore a primo incre-
mento congeratur in medias atque increscentia folia contra
ips<a> religentur.