| Beta hortensiorum levissima est. eius quoque a | 19.132.1 |
| colore duo genera Graeci faciunt, nigrum et candidius, | |
| quod praeferunt—parcissimi seminis—appellantque Si- | |
| culum, candoris sane discrimine praeferentes et lactucam. | |
| nostri betae genera vernum et autumnale faciunt a tem- | 5 |
| poribus satus. quamquam et Iunio seritur; transfertur | |
| aut<u>mn<o> planta. hae quoque et oblini fimo radices suas | 133.1 |
| locumque similiter madidum amant. usus his et cum lenti | |
| ac faba idemque qui oleris, et praecipuus, ut lenitas ex- | |
| citetur acrimonia sinapis. medici nocentiorem quam olus | |
| esse iudicavere, quamobrem adpositas non nemini degu- | 5 |
| stare etiam religio est, ut validis potius in cibo sint. | |
| gemina iis natura, et oleris et capite ipso exilientis bulbi, | 134.1 |
| species summa in latitudine. ea contingit, ut in lactucis, | |
| cum coeperint colorem trahere inposito levi pondere. ne- | |
| que alii hortensiorum latitudo maior; in binos pedes ali- | |
| quando se pandunt, multum et soli natura conferente, si- | 5 |
| quidem in Circeiensi agro amplissimae proveniunt. sunt | 135.1 |
| qui betas punico malo florente optime seri existiment, | |
| transferri autem, cum V foliorum esse coeperint. mira | |
| differentia, si vera est, candidis alvum elici, nigris inhi- | |
| beri, et cum brassica corrumpatur in dolio vini sapor, | 5 |
| eodem betae foliis demersis restitui. |