| Olus caulesque, quibus nunc principatus | 19.136.1 |
| hortorum, apud Graecos in honore fuisse non reperio, sed | |
| Cato brassicae miras canit laudes, quas in medendi | |
| loco reddemus. genera eius facit: extentis foliis, caule | |
| magno, alteram crispo folio, quam apiacam vocant, tertiam | 5 |
| minutis caulibus, lenem, teneram minimeque probat. bras- | 137.1 |
| sica toto anno seritur, quoniam et toto secatur, utilissime | |
| tamen ab aequinoctio autumni, transferturque, cum V folio- | |
| rum est. cymam a prima satione praestat proximo vere. | |
| hic est quidam ipsorum caulium delicatior teneriorque cau- | 5 |
| liculus, Apici luxuriae et per eum Druso Caesari fastidi- | |
| tus, non sine castigatione Tiberi patris. post cymam ex | 138.1 |
| eadem brassica contingunt aestivi autumnalesque cauliculi, | |
| mox hiberni, iterumque cymae, nullo aeque genere multi- | |
| fero, donec fertilitate sua consumatur. altera satio ab | |
| aequinoctio verno est, cuius planta extremo vere planta- | 5 |
| tur, ne prius cyma quam caule pariat. tertia circa sol- | |
| stitium, ex qua, si umidior locus s<i>t, aestate, si siccior, | |
| autumno plantatur. umor fimumque si defuere, maior sa- | |
| poris gratia est; si abundavere, laetior fertilitas. fimum | |
| asininum maxime convenit. | 10 |