| Est haec quoque res inter opera ganeae, qua- | 19.139.1 |
| propter non pigebit verbosius persequi. praecipuus fit | |
| caulis sapore ac magnitudine, primum omnium si in re- | |
| pastinato seras, dein si terram fugientes cauliculos sequare | |
| terra <a>dtollentesque se proceritate luxuriosa exaggerando | 5 |
| aliam accumules ita, ne plus quam cacumen emineat. Tri- | |
| tanum hoc genus vocatur bis conputabili inpendio taedio- | |
| que. Cetera genera complura sunt: Cumanum ses- | 140.1 |
| sile folio, capite patulum; Aricinum altitudine non excel- | |
| sius, folio numerosius quam ten<er>ius; hoc utilissimum | |
| existimatur, quia sub omnibus paene foliis fruticat cauli- | |
| culis peculiaribus. Pompeianum procerius, caule ab radice | 5 |
| tenui, intra folia crassescit; rariora haec angustioraque, | |
| sed teneritas in dote <est>. frigora non tolerat, quibus etiam | |
| aluntur Bruttiani praegrandes foliis, caule tenues, sapore | |
| acuti. Sabellico usque in admirationem crispa sunt folia, | 141.1 |
| quorum crassitudo caulem ipsum extenuet, sed dulcissimi | |
| perhibentur ex omnibus. nuper subiere Lacutur<n>e<n>ses ex | |
| convalle Aricina, capite praegrandes, folio innumeri, alii | |
| in orbem co<nl>ecti, alii in latitudinem torosi; nec plus | 5 |
| ullis capitis post Tri<t>ianum, cui pedale aliquando conspi- | |
| citur, et cyma nullis serior. cuicumque autem generi | 142.1 |
| pruinae plurimum suavitatis conferunt, <a>t nisi obliquo vul- | |
| nere defendatur medulla, plurimum noce<n>t. semini desti- | |
| nati non secantur. est etiam sua gratia numquam plantae | |
| habitum exce<d>entibus; ἁλμυρίδια vocant, quoniam nisi in | 5 |
| maritumis non proveniunt. aiunt navigatione quoque lon- | |
| ginqua virides adservari, si statim desecti ita, ne humum | |
| adtingant, in cados olei quam proxime siccatos opturatos- | |
| que condantur omni spiritu excluso. sunt qui plantam | 143.1 |
| in transferendo alga subdita pediculo nitrive triti quod | |
| tribus digitis capiatur celeriorem ad maturitatem fieri | |
| putent. sunt qui semen trifolii nitrumque simul tritum | |
| adspergant foliis. nitrum in coquendo etiam viriditatem | 5 |
| custodit, ut <et> Apiciana coctura, oleo ac sale, priusquam | |
| coquantur, maceratis. est inter herbas genus inserendi | 144.1 |
| praecisis germinibus caulis et in medullam semine ex aliis | |
| addito. hoc et in cucumere silvestri. nec non olus quo- | |
| que silvestre est, triumpho divi Iuli carminibus praecipue | |
| iocisque militaribus celebratum; alternis quippe versibus | 5 |
| exprobravere lapsana se vixisse aput Dyrrachium, prae- | |
| miorum parsimoniam cavillantes. est autem id cyma sil- | |
| vestris. |