| Existunt stellae et in mari terrisque. vidi | 2.101.1 |
| nocturnis militum vigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem | |
| effigie ea; et antemnis navigantium aliisque navium partibus | |
| ceu vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex | |
| sede mutantes, graves, cum solitariae venere, mergentesque | 5 |
| navigia et, si in carinae ima deciderint, exurentes, geminae | |
| autem salutares et prosperi cursus nuntiae, quarum ad- | |
| ventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam | |
| ferunt et ob id Polluci ac Castori id numen adsignant | |
| eosque in mari invocant. hominum quoque capita vespertinis | 10 |
| magno praesagio circumfulgent. omnia incerta ratione et | |
| in naturae maiestate abdita. |