| Nihil diligentius comprehendit Cato, novissimumque | 19.147.1 |
| libri est, ut appareat <rem> repentem ac noviciam fuisse. | |
| locum subigi iubet umidum aut crassum, semipedali undi- | |
| que intervallo seri, ne calcetur, praeterea ad lineam grana | |
| bina aut terna paxillo demitti—videlicet semine tum tan- | 5 |
| tum serebantur—, id fieri secundum aequinoctium ver- | 148.1 |
| num, stercore satiari, crebro purgari, caveri ne cum her- | |
| bis evellatur asparagus; primo anno stramento ab hieme | |
| protegi, vere aperiri, sariri, runcari, tertio incendi verno. | |
| quo maturius incensus est, hoc melius provenit. itaque | 5 |
| harundinetis maxime convenit, quae festinant incendi. sa- | |
| riri iubet idem non antequam asparagus natus fuerit, ne | |
| in sariendo radices vexentur. ex eo velli asparagum ab | 149.1 |
| radice, nam si defringatur, stirpescere et intermori; velli, | |
| donec in semen eat—id autem maturescere ad ver—, | |
| incendique ac rursus, cum apparuerit asparagus, sariri ac | |
| stercorari. ac post annos VIIII, cum iam vetus sit, digeri | 5 |
| subacto stercoratoque, tum spongeis seri singulorum pedum | |
| intervallo. quin et ovillo fimo nominatim uti, quoniam | |
| aliud herbas creet. nec quicquam postea temptatum uti- | 150.1 |
| lius apparuit, nisi quod circa id. Feb. defosso semine acer- | |
| vati<m> parvulis scrobibus serunt, plurimum maceratum fimo. | |
| <biennio> dein nexis inter se radicibus spongeas factas post | |
| aequinoctium autumni disponunt pedalibus intervallis, fer- | 5 |
| tilitate in denos annos durante. nullum gratius his solum | |
| quam Ravennatium hortorum indicavimus. corrudam | 151.1 |
| —hunc enim intellego silvestrem asparagum, quem Graeci | |
| ὄρμινον aut μυάκανθον vocant aliisque nominibus—in- | |
| venio nasci et arietis cornibus tunsis atque defossis. |