| Poterant videri dicta omnia, quae in pretio sunt, | 19.152.1 |
| ni restaret res maximi quaestus non sine pudore dicenda. | |
| certum est quippe carduos apud Carthaginem Magnam Cor- | |
| dubamque praecipue sestertium sena milia e parvis red- | |
| dere <ar>eis, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam | 5 |
| vertimus serimusque etiam ea, quae refugiunt cunctae qua- | |
| dripedes. carduos ergo duobus modis, autumno planta et | 153.1 |
| semine ante nonas Martias, plantaeque ex eo disponuntur | |
| ante id. Novemb. aut in locis frigidis circa favonium. ster- | |
| corantur etiam, si dis placet, laetiusque proveniunt. con- | |
| diuntur quoque aceto melle diluto addita laseris radice et | 5 |
| cumin<o>, ne quis dies sine carduo sit. |