| Eodem tempore seritur menta planta vel, si non- | 19.159.1 |
| dum germinet, spongea. <non> minus haec umido gaudet. | |
| aestate viret, hieme flavescit. genus eius silvestre men- | |
| tastrum; ex hoc propagatur ut vitis vel si inversi rami | |
| serantur. mentae nomen suavitas odoris apud Graecos mu- | 5 |
| tavit, cum alioqui mintha vocaretur, unde veteres nostri | |
| nomen declinaverunt; nunc autem coepit dici ἡδύοσμον. | |
| gra<ta> tomento mensas odore percurrit in rusticis dapibus. | 160.1 |
| semel sata diutina aetate durat. congruit puleio, cuius | |
| natura in carnariis reflorescens saepius dicta est. | |
| haec quoque servantur simili genere, mentam dico | |
| puleiumque et nepetam. condimentorum tamen omni<um>, | 5 |
| quae fastidiis * * * , cuminum amicissimum. nascitur in | 161.1 |
| summa tellure vix haerens et in sublime tendens in putri- | |
| bus et calidis maxime locis, medio serendum vere. alte- | |
| rum eius genus silvestre, quod rusticum vocant, alii The- | |
| baicum, si tritum ex aqua potetur, in dolore stomachi | 5 |
| <prodest>. in Carpetania nostri orbis maxime laudatur, alio- | |
| qui Aethiopico Africoque palma est; quidam <in> hoc Aegyp- | |
| tium praeferunt. |