| Sed praecipue olusatrum mirae naturae est. hip- | 19.162.1 |
| poselinum Graeci vocant, alii zmyrnium. e lacrima caulis | |
| sui nascitur. seritur et radice. sucum eius qui colligunt, | |
| murrae saporem habere dicunt, auctorque est Theophra- | |
| stus murra sata natum. hipposelinum veteres praecepe- | 163.1 |
| r<u>nt in locis incultis, lapidosis iuxta maceriam seri—nunc | |
| et repastinato seritur et a favonio post aequinoctium au- | |
| tumnum—, quippe cum capparis quoque seratur <sic>, siccis | |
| maxime, area ide<o> foss<a in>c<l>u<s>a ripisque undique circum- | 5 |
| structis lapide; alias evagatur per agros et cogit solum | |
| sterilescere. floret aestate, viret usque ad vergiliarum | |
| occasum, sabulosis familiarissimum. vitia eius, quod trans | |
| maria nascitur, diximus inter peregrinos frutices. |