| Git pistrinis, anesum et anetum culinis et medicis | 19.167.1 |
| nascuntur; sacopenium, quo laser adulteratur, et ipsum in | |
| hortis quidem, sed medicinae tantum. | |
| Sunt quaedam comitantia aliorum satus; papaver | |
| namque cum brassica seritur ac por<c>il<l>aca, et eruca cum | 5 |
| lactuca. papaveris sativi tria genera: candidum, cuius se- | 168.1 |
| men tostum in secunda mensa cum melle apud antiquos | |
| dabatur; hoc et panis rustici crustae inspergitur, adfuso | |
| ovo inhaerens, ubi inferiorem crustam apium gitque cere- | |
| ali sapore condiunt. alterum genus est papaveris nigrum, | 5 |
| cuius scapo inciso lacteus sucus excipitur. tertium genus | 169.1 |
| rh<oe>an vocant Graeci, id nostri erraticum; sponte quidem, | |
| sed in arvis cum hordeo maxime nascitur, erucae simile, | |
| cubitali altitudine, flore rufo et protinus deciduo, unde | |
| et nomen a Graecis accepit. de reliquis generibus papa- | 5 |
| veris sponte nascentis dicemus in medicinae loco. | |
| fuisse autem in honore apud Romanos semper indicio est | |
| Tarquinius Superbus, qui legatis a filio missis decutiendo | |
| papavera in horto altissima sanguinarium illud responsum | |
| hac facti ambage reddidit. | 10 |