| Rursus alio comitatu aequinoctio autumni serun- | 19.170.1 |
| tur coriandrum, anetum, atriplex, malva, lapathum, caere- | |
| folium, quod paederota Graeci vocant, et acerrimum sapore | |
| igneique effectus ac saluberrimum corpori sinapi, nulla | |
| cultura, melius tamen planta tralata. quin e diverso vix | 5 |
| est sato semel eo liberare locum, quoniam semen cadens | |
| protinus viret. usus eius etiam pro pulmentario in patel- | 171.1 |
| lis decocto, citra intellectum acrimoniae. cocuntur et folia, | |
| sicut reliquorum olerum. sunt autem trium generum: | |
| unum gracile, alterum simile rapi foliis, tertium erucae. | |
| semen optimum Aegyptium. Athenienses napy appellave- | 5 |
| runt, alii th<l>aspi, alii saurion. |