| Tempestatum <imb>r<i>umque quasdam statas | 2.105.1 |
| esse causas, quasdam vero fortuitas aut adhuc rationis | |
| inconpertae, manifestum est. quis enim aestates et | |
| hiemes quaeque in temporibus annua vice intelleguntur | |
| siderum motu fieri dubitet? ergo ut solis natura temperando | 5 |
| intellegitur anno, sic reliquorum quoque siderum propria | |
| est <c>uiusque vis et ad suam cuique naturam fertilis. | |
| alia sunt in liquorem soluti umoris fecunda, alia concreti | |
| in pruinas aut coacti in nives aut glaciati in grandines, | |
| alia flatus, teporis alia <a>ut vaporis, alia roris, alia rigoris. | 10 |
| nec vero haec tanta debent existimari, quanta cernuntur, | |
| cum esse eorum nullum minus luna tam inmensae alti- | |
| tudinis ratio declaret. igitur in suo quaeque motu naturam | 106.1 |
| suam exercent, quod manifestum Saturni maxime transitus | |
| imbribus faciunt. nec meantium modo siderum haec vis | |
| est, sed multorum etiam adhaerentium caelo, quotiens | |
| errantium accessu inpulsa aut coniectu radiorum exsti- | 5 |
| mulata sunt, qualiter in suculis sentimus accidere, quas | |
| Graeci ob id pluvio nomine appellant. quin et sua sponte | |
| quaedam statisque temporibus, ut haedorum exortus. | |
| arcturi vero sidus non ferme sine procellosa grandine | |
| emergit. | 10 |