| Reliqua sunt ferulacei generis, ceu feniculum | 19.173.1 |
| anguibus, ut diximus, gratissimum, ad condienda plu- | |
| rima, cum inaruit, eique perquam similis thapsia, de qua | |
| diximus inter externos frutices; deinde utilissima funi- | |
| bus cannabis. seritur a favonio; quo densior est, eo tene- | 5 |
| rior. semen eius, cum est maturum, ab aequinoctio au- | |
| tumni destringitur et sole aut vento aut fumo siccatur. | |
| ipsa cannabis vellitur post vindemiam ac lucubrationibus | |
| decorticata purgatur. optima Alabandica, plagarum prae- | 174.1 |
| cipue usibus. tria eius ibi genera: inprobatur cortici pro- | |
| ximum aut medullae; laudatissima est e medio quae mesa | |
| vocatur. secunda Mylasea. quod ad proceritatem quidem | |
| attinet, Rosea agri Sabini arborum altitudinem aequat. | 5 |
| ferulae duo genera in peregrinis fruticibus diximus. | 175.1 |
| semen eius in Italia cibus est; conditur quippe duratque | |
| in urceis vel anni spatio. duo <ex> ea genera, caules et | |
| racemi. corymbian hanc vocant corymbosque quos condiunt. |