| Morbos hortensia quoque sentiunt sicut re- | 19.176.1 |
| liqua terra sata. namque et ocimum senec<t>ute degenerat | |
| in serpyllum, et sisymbrium in zmintham, et ex semine | |
| brassicae veter<e> rapa fiunt, atque invicem. et necatur | |
| cuminum αἱμοδώρῳ, nisi repurgetur; est autem unicaule, | 5 |
| radice bulbo simili, non nisi in gracili solo nascens. alius | |
| privatim cumini morbus scabies. et ocimum sub canis | |
| ortu pallescit. omnia vero accessu mulieris menstrualis | |
| flavescunt. bestiolarum quoque genera innascuntur, napis | 177.1 |
| pulices, raphano urucae et vermiculi, item lactucis et oleri, | |
| utrisque hoc amplius limaces et cocleae, porro vero privata | |
| animalia, quae facillime stercore iniecto capiuntur conden- | |
| tia in id se. ferro quoque non expedire tangi rutam, cuni- | 5 |
| lam, mentam, ocimum auctor est Sabinus Tiro in libro | |
| κηπουρικῶν, quem Maecenati dicavit. |