| Idem contra formicas, non minimum hortorum | 19.178.1 |
| exitium, si non sint rigui, remedium monstravit limum | |
| marinum aut cinerem obturandis earum foraminibus. sed | |
| efficacissime heliotropio herba necantur. quidam et aquam | |
| diluto latere crudo inimicam his putant. naporum medi- | 179.1 |
| cina ervi aliquid una seri, sicut olerum cicer; arcet enim | |
| urucas. quo si omisso enatae sint, remedio est absinthi | |
| sucus decocti inspersus vel sedi; genus hoc herbae, quam | |
| alii ἀείζωον vocant, diximus. semen olerum si suco | 180.1 |
| eius madefactum seratur, olera nulli animalium obnoxia | |
| futura tradunt; in totum vero necari urucas, si palo in- | |
| ponantur in hortis ossa capitis ex equino genere, feminae | |
| dumtaxat. adversus urucas et cancrum fluviatilem in medio | 5 |
| horto suspensum auxiliari narrant. sunt qui sanguineis | |
| virgis tangant ea, quae nolint iis obnoxia esse. infestant | |
| et culices riguos hortos, praecipue si sint arbusculae ali- | |
| quae. hi galbano accenso fugantur. |