| Nam quod ad permutationem seminum attinet, qui- | 19.181.1 |
| busdam ex his firmitas maior est, ut coriandro, betae, | |
| porro, nasturtio, sinapi, erucae, cunilae et fere acribus; | |
| infirmiora autem sunt atriplici, ocimo, cucurbitae, cucumi, | |
| et aestiva omnia hibernis magis; minime autem durat | 5 |
| gethyum. sed ex his, quae sunt fortissima, nullum ultra | |
| quadrimatum utile est, dumtaxat serendo, culinis et ultra | |
| tempestiva sunt. |