| Peculiaris medicina raphano, betae, rutae, cuni- | 19.182.1 |
| lae in salsis aquis, quae et alioqui plurimum suavitati et | |
| fertilitati conferunt. ceteris dulcium aquarum rigua pro- | |
| sunt. utilissimae ex his quae frigidissimae et quae potu | |
| suavissimae. minus utiles e stagno et quas <e>lices indu- | 5 |
| cunt, quoniam herbarum semina invehunt. praecipue tamen | |
| imbres alunt, nam et bestiolae innascentes necantur. |