| His horae rigandi matutino atque vespera, | 19.183.1 |
| ne infervescat aqua sole, ocimo tantum et meridie; nam | |
| etiam satum celerrime erumpere putant inter initia fer- | |
| venti aqua aspersum. omnia autem tralata meliora gran- | |
| dioraque fiunt, maxime porri napique. in tralatione et | 5 |
| medicina est, desinuntque sentire iniurias, ut gethyum, | |
| porrum, raphani, apium, lactucae, rapa, cucumis. omnia | 184.1 |
| autem fere silvestria sunt et foliis minora et caulibus, | |
| suco acriora, sicut cunila, origanum, ruta. solum vero ex | |
| omnibus lapathum silvestre melius. hoc in sativis rumix | |
| vocatur, omnium, quae seruntur nascunturque, fortissimum; | 5 |
| tradunt certe semel satum durare nec vinci umquam a | |
| terra, maxime iuxta aquas. usus eius cum tisana tantum | 185.1 |
| in cibis; le<n>iorem gratioremque saporem praestat. sil- | |
| vestre ad multa medicamina utile est.—(Adeoque nihil | |
| omisit cura, ut carmine quoque <com>prehensum reperiam, | |
| fabis caprini fimi singulis cavatis, si porri, erucae, lactu- | 5 |
| cae, apii, intubi, nasturtii semina inclusa serantur, mire | |
| provenire.—Quae sunt et silvestria, eadem sativis sic- | |
| ciora intelleguntur et acriora.)— |