| LIBER XX | |
| Maximum hinc opus naturae ordiemur et cibos | 20.1.1 |
| suos homini narrabimus faterique cogemus ignota esse | |
| per quae vivat. nemo id parvum ac modicum existima- | |
| verit, nominum vilitate deceptus. pax secum in his aut | |
| bellum naturae dicetur, odia amicitia<e>que rerum surdarum | 5 |
| ac sensu carentium et, quo magis miremur, omnia ea | |
| hominum causa. quod Graeci sympathiam <et antipathiam> | |
| appellavere, quibus cuncta constant, ignes aquis restin- | |
| guentibus, aquas sole devorante, luna pariente, altero alte- | |
| rius iniuria deficiente sidere atque, ut a sublimioribus | 2.1 |
| recedamus, ferrum ad se trahente magnete lapide et alio | |
| rursus abigente a sese, adamanta, <ra>rum opum gaudium, | |
| infragil<em> omni cetera vi et invictum, sanguine hircino | |
| rumpente, quaeque alia in suis locis dicemus paria vel | 5 |
| maiora mira<c>u<la>. tantum venia sit a minimis, sed a salu- | |
| taribus ordienti primumque ab hortensiis. |