| Cucumin silvestrem esse diximus, multo infra | 20.3.1 |
| magnitudinem sativi. ex eo fit medicamentum, quod voca- | |
| tur elaterium, suco expresso semini, cuius causa nisi ma- | |
| turius incidatur, semen exilit oculorum etiam periculo. | |
| servatur autem decerptus una nocte, postero die inciditur | 5 |
| harundine, semenque cinere conditur ad coercendam suci | |
| abundantiam, qui expressus suscipitur aqua caelesti atque | |
| subsidit, deinde sole cogitur in pastillos ad magnos mor- | |
| talium usus, obscuritates et vitia oculorum, genarum ulcera. | |
| tradunt hoc suco tactis radicibus vitium non attingi uvas | 4.1 |
| ab avibus. radix autem ex aceto cocta podagris inlinitur | |
| sucoque dentium dolori medetur, arida cum resina inpe- | |
| tiginem et scabiem quaeque psoram et lichenas vocant, | |
| parotidas, panos sanat et cicatricibus colorem reddit, et | 5 |
| foliorum sucus auribus surdis cum aceto instillatur. |