| Elaterio tempestivus est autumno, nec ullum ex | 20.5.1 |
| medicamentis longiore aevo durat. incipit a trimatu. si | |
| quis recentiore uti velit, pastillos in novo fictili igni lento | |
| in aceto domet. melius quo vetustius, fuitque iam CC an- | |
| nis servatum, ut auctor est Theophrastus, et usque ad | 5 |
| quinquagesimum lucernarum lumina extinguit. hoc enim | |
| veri experimentum est, si admotum, priusquam extinguat, | |
| scintillare sursum ac deorsum cogat. pallidum ac leve | 6.1 |
| herbaceo ac scabro melius ac leniter amarum. | |
| Putant conceptus adiuvari adalligato semine, si terram | |
| non adtigerit, partus vero, si in arietis lana alligatum in- | |
| scientis lumbis fuerit, ita ut protinus ab enixu rapiatur | 5 |
| extra domum. ipsum cucumin qui magnificant, nasci prae- | 7.1 |
| cipuum in Arabia, mox in Arcadia; Cyrenis alii tradunt | |
| similem heliotropio cu<c>u<min> inter folia et ramos prove- | |
| nire magnitudine nucis iuglandis, semen autem esse ad | |
| speciem scorpionum caudae reflexu<m>, sed candidum. ali- | 8.1 |
| qui etiam ab scorpione cucumim vocant, efficacissimo contra | |
| scorpionum ictus et semine et elaterio. e<s>t ad purgandam | |
| utrimque alvum modus pro portione virium ab dimidio | |
| obolo ad solidum; copiosius necat. sic et contra phthiria- | 5 |
| sim bibitur et hydropicis. inlitum anginas et arterias cum | |
| melle aut oleo vetere sanat. |