| Colocynthis vocatur alia, ipsa plena semine, sed | 20.14.1 |
| minor quam sativa. utilior pallida quam herbacea. are- | |
| facta per se inanit alvum. infusa quoque clysteribus in- | |
| testinorum omnibus vitiis medetur et renium et lumborum | |
| et paralysi. eiecto semine aqua mulsa in ea decoquitur | 5 |
| ad dimidias; sic tutissimo infunduntur oboli quattuor. | |
| prodest stomacho e<t> farinae aridae pilulis cum decocto | 15.1 |
| melle sumptis. in morbo regio semina eius VII sumuntur | |
| et protinus aqua mulsa. carnes eius cum absinthio ac | |
| sale dentium dolorem tollunt, sucus vero cum aceto cale- | |
| factus mobiles sistit. item spinae et lumborum ac coxen- | 5 |
| dicum dolores, cum oleo si infricetur. praeterea, mirum | |
| dictu, semina eius, si fuerint pari numero, in linteo ad- | |
| alligata febribus libera<re> dicuntur, quas Graeci periodicas | |
| vocant. sativae quoque derasae sucus tepefactus auribus | 16.1 |
| medetur; caro eius interior sine semine clavis pedum et | |
| suppurationibus, quae Graeci vocant ἀποστήματα. decoc- | |
| tae autem universae sucus dentium motus stabilit et dolo- | |
| res inhibet; vinum cum ea fervefactum oculorum etiam | 5 |
| impetus. folia eius cum recentibus cupressi contusa et | |
| inposita, ipsa quoque tosta in argilla ac trita cum adipe | |
| anseris vulneribus medetur. nec non ramentis corticis | 17.1 |
| recen<ti>s podagras refrigerat et ardores capitis, infantium | |
| maxime, et ignes sacros vel iisdem strigmentis inpositis | |
| vel seminibus. sucus ex strigmentis inlitus cum rosaceo | |
| et aceto febrium ardores refrigerat. aridae cinis inpositus | 5 |
| mire combusta sanat. Chrysippus medicus damnabat eas | |
| in cibis, sed omnium consensu stomacho utilissimae iudi- | |
| cantur et interaneorum vesicarumque exulcerationibus. |