| Est et rapo vis medica. perniones fervens inposi- | 20.18.1 |
| tum sanat, item frigus pellit e pedibus. aqua decocti eius | |
| fervens podagris etiam frigidis medetur, et crudum tusum | |
| cum sale cuicumque vitio pedum. semen inlitum et potum | |
| in vino contra serpentes et toxica salutare esse proditur, | 5 |
| a multis vero antid<o>ti v<i>m habere in vino et oleo. De- | 19.1 |
| mocritus in totum ea abdicavit in cibis propter inflatio- | |
| nes, Diocles magnis laudibus tulit, etiam venerem sti- | |
| mulari ab iis professus, item Dionysius, magisque si | |
| eruca condirentur; tosta quoque articulorum dolori cum | 5 |
| adipe prodes<se>. |