| Et sativi vero praeter ea, quae circa eos | 20.23.1 |
| dicta sunt, stomachum purgant, pituitam extenuant, | |
| urinam concitant, bilem detrahunt. praeterea cortices | |
| in vino decocti mane poti ad ternos cyathos conminuunt | |
| et eiciunt calculos. iidem in posca decocti contra ser- | 5 |
| pentium morsus inlinuntur. ad tussim etiam mane ieiu- | 24.1 |
| nis raphan<o>s prodest <ess>e cum melle, semen eorum tostum | |
| ipsumque conmanducatum, adliga<to> raphano aquam foliis | |
| eius decoctis bibere vel sucum ipsius cyathis binis contra | |
| phthiriases, phlegmoni ipsos inlinere tusos, livori vero | 5 |
| recenti corticem cum melle, veternosis autem quam acer- | |
| rimos mandere, semenque tostum, dein contritum cum | |
| melle suspiriosis. iidem et contra venena prosunt, cerastis | 25.1 |
| et scorpionibus adversantur—vel ipso vel semine infec- | |
| tis manibus inpune tractaveris, inpositoque raphano scor- | |
| piones moriuntur—, salutares et contra fungorum aut | |
| hyoscyami venena atque, ut Nicander tradit, et contra | 5 |
| sanguinem tauri. <contra> viscum quoque dari Apollo- | |
| dori duo iubent, sed Ci<ti>eus semen ex aqua tritum, | |
| Tarentinu<s> sucum. lienem item extenuant, iocineri pro- | |
| sunt et lumborum doloribus, hydropicis quoque ex aceto | |
| aut sinapi sumpti et lethargicis et comitialibus et melan- | 10 |
| cholicis. Praxagoras et iliosis dandos censet, Plisto- | 26.1 |
| nicus et coeliacis. intestinorum etiam ulcera sanant ac | |
| purulenta praecordiorum, si cum melle edantur. quidam | |
| ad haec coquere eos luto inlitos malunt; sic et feminas | |
| purgari. ex aceto et melle sumpti intestinorum animalia | 5 |
| detrahunt, iidem ad tertias decocto eorum poto cum vino | |
| enterocelicis prosunt; sanguinem quoque inutilem sic ex- | |
| trahunt. Medius ad haec et sanguinem excreantibus coc- | 27.1 |
| tos dari iubet, et puerperis ad lactis copiam augendam, | |
| Hippocrates capitis mulierum defluvia perfricari rapha- | |
| nis, et super umbilicum inponi contra tormenta volvae. | |
| reducunt et cicatrices ad colorem. semen quoque ex aqua | 5 |
| inpositum sistit ulcera, quae phagedaenas vocant. Demo- | 28.1 |
| critus venerem hoc cibo stimulari putat, ob id fortassis | |
| voci nocere aliqui tradiderunt. folia, quae in oblongis dum- | |
| taxat nascuntur, excitare oculorum aciem dicuntur. ubi | |
| vero acrior raphani medicina admota sit, hysopum dari | 5 |
| protinus imperant; haec antipathia est. et aurium gravi- | |
| tati sucum raphani instillant. nam vomituris summo cibo | |
| esse eos utilissimum est. |