| Pastinacae simile hibiscum, quod molochen agrian | 20.29.1 |
| vocant et aliqui πλειστολοχείαν, ulceribus, cartilagini <e>t | |
| ossibus fractis medetur. folia eius ex aqua pota alvum | |
| solvunt; serpentes abigunt, apium, vesparum, crabronum | |
| ictibus inlita medentur. radicem eius ante solis ortum | 5 |
| erutam involvunt lana coloris, quem nativum vocant, prae- | |
| terea ovis, quae feminam peperit, strumisque vel suppu- | |
| ratis alligant. quidam ad hunc usum auro effodiendam | |
| censent cavendumque, ne terram adtingat. Celsus et po- | |
| dagris, quae sine tumore sint, radicem eius in vino de- | 10 |
| coctam inponi iubet. |