| Alterum genus est staphylinus, quod pastina- | 20.30.1 |
| cam erraticam vocant. eius semen contritum et in vino | |
| potum tumentem alvum et suffocationes mulierum dolores- | |
| que lenit in tantum, ut vulvas corrigat. inlitum quoque | |
| e passo ventri earum prosit; et viris vero prosit cum | 5 |
| panis portione aequa tritum ex vino potum contra ventris | |
| dolores. pellit et urinam, et phagedaenas ulcerum sistit | |
| recens cum melle inpositum vel arida farina inspersa. | |
| radicem eius Dieuc<h>es contra iocineris aut lienis ac | 31.1 |
| lumborum et renium vitia ex aqua mulsa dari iubet, | |
| Cleophantus et dysintericis veteribus. Philistio in lacte | |
| coquit et ad stranguriam dat radicis uncias quattuor, ex | |
| aqua hydropicis, similiter et opisthotonicis et pleuriticis | 5 |
| et comitialibus. habentes eam feriri a serpentibus negan- | |
| tur aut, qui ante gustaverint, non laedi; percussis in- | |
| ponitur cum axungia. folia contra cruditates manduntur. | |
| Orpheus amatorium inesse staphylino dixit, fortassis | 32.1 |
| quoniam venerem stimulari hoc cibo certum est. ideo | |
| conceptus adiuvari aliqui prodiderunt. ad reliqua et sativa | |
| pollet, efficacior tamen silvestris magisque in petrosis | |
| nata. semen sativae quoque contra scorpionum ictus ex | 5 |
| vino aut posca salutare est. radice eius circumscalpti | |
| dentes dolore liberantur. |