| Et quoniam plerosque similitudo nominum Grae- | 20.36.1 |
| corum confundit, conteximus et de sili [sed hoc est vul- | |
| gatae notitiae]. optimum <M>assiliense, lato enim grano et | |
| fulvo est, secundum Aethiopicum nigrius, Creticum odo- | |
| ratissimum omnium. radix iucundi odoris est. semen esse | 5 |
| et vultures dicuntur. prodest homini ad tussim veterem, | |
| rupta, convulsa in vino albo potum, item opisthotonicis | |
| et iocinerum vitiis et torminibus et stranguriae duarum | |
| aut trium lingularum mensura. sunt et folia utilia, ut | 37.1 |
| quae partus adiuvent etiam quadripedum; hoc maxime | |
| pasci dicuntur cervae pariturae. inlinuntur et igni sacro. | |
| multumque in summo cibo concoctionibus confert vel folio | |
| vel semine. quadripedum quoque alvum sistit sive tritum | 5 |
| potui infusum sive mandendo comm<e>ndatum sale. boum | |
| morbis sic tritum infunditur. |