| Inula quoque a ieiunis commanducata dentes | 20.38.1 |
| confirmat. si, ut eruta est, terram non adtingat, condita | |
| tussim emendat; radicis vero decoctae sucus t<a>enias pellit, | |
| siccatae autem in umbra farina tussi et convulsis et in- | |
| flationibus et arteriis medetur. venenatorum morsus abigit. | 5 |
| folia ex vino lumborum dolori inlinuntur. |