| Cepae silvestres non sunt. sativae olfactu ipso | 20.39.1 |
| et delacrimatione caligini medentur, magis vero suci | |
| inunctione. somnum etiam facere traduntur et ulcera oris | |
| sanare commanducatae cum pane, et canis morsus virides | |
| ex aceto inlitae aut siccae cum melle * * * et vino, ita | 5 |
| ut post diem tertium solvantur. sic et <at>trita sanant. coc- | |
| tam in cinere et epiphoris multi <in>posuere cum farina | |
| hordeacia et genitalium ulceribus. suco et cicatrices ocu- | 40.1 |
| lorum et albugines et argema inunxere et serpentium | |
| morsus et omnia vulnera cum melle; item auricularum * * * | |
| cum lacte mulierum et in iisdem sonitum aut gravitatem | |
| emendantes cum adipe anserino aut cum melle stillavere. | 5 |
| et ex aqua bibendum dederunt repente obmutescentibus. | |
| in dolore quoque ad dentes conluendos instillavere et | 41.1 |
| plagis bestiarum omnium, privatim scorpionum. alopecias | |
| fricuere et psoras tusis cepis. coctas dysintericis vescen- | |
| das dedere et contra lumborum dolores, purgamenta quo- | |
| que earum cremata in cinerem inlinentes ex aceto ser- | 5 |
| pentium morsibus, ipsasque multipedae ex aceto. reliqua | 42.1 |
| inter medicos mira diversitas. proximi inutiles esse prae- | |
| cordiis et concoctioni inflationemque et sitim facere dixe- | |
| runt. Asclepiadis schola ad colorem quoque validum | |
| profici hoc cibo et, si ieiuni cotidie edant, firmitatem | 5 |
| valetudinis custodiri, stomacho utile<s> esse, spiritus agita- | 43.1 |
| tione ventrem mollire, haemorrhoidas ape<ri>re subditas pro | |
| balanis; sucum cum suco feniculi contra incipientes hy<d>ro- | |
| pis<e>s mire proficere, item contra anginas <cum> rutae et | |
| melle; excitari e<o>dem lethargicos.—(Varro quae sale | 5 |
| et aceto pis<t>a est arefactaque, vermiculis non infestari | |
| auctor est).— |