| Alio magna vis, magnae utilitates contra aquarum | 20.50.1 |
| et locorum mutationes. serpentes abigit et scorpiones | |
| odore atque, ut aliqui tradidere, bestias omn<e>s. ict<ib>us | |
| medetur potu vel cibo vel inlitu, privatim contra haemor- | |
| rhoidas cum vino redditum vomitu. ac, ne contra araneos | 5 |
| mures venenati morsus valere miremur, aconitum, quod | |
| alio nomine pardalianches vocatur, debellat, item hyoscya- | |
| mum, canum morsu<s>, in quae vulnera cum melle inponi- | |
| tur. ad serpentium quidem ictus <tos>tum cum restibus | 51.1 |
| suis efficacissime ex oleo inlinitur, adtritisque corporum | |
| partibus, vel si in vesicas intumuerint. quin et suffito eo | |
| evocari secundas partus existimat Hippocrates, cinere | |
| eius cum oleo capitis ulcera manantia sanitati restituens. | 5 |
| suspiriosis coctum, aliqui crudum id dedere; Diocles | 52.1 |
| hydropicis cum centaurio aut in fico duplici ad evacuan- | |
| dam alvum, quod efficacius praestat viride cum coriandro | |
| in mero potum; suspiriosis aliqui et tritum in lacte de- | |
| derunt. Praxagoras et contra morbum regium vino | 5 |
| miscuit et contra <i>leum in oleo et pulte, sic inlinens | |
| strumis quoque. antiqui et insanientibus dabant crudum, | |
| Diocles phreneticis elixum. contra anginas tritum in | |
| posca gargarizari prodest. dentium dolorem tribus capiti- | 53.1 |
| bus in aceto tritis inminuit, vel si decocti aqua conluantur | |
| addaturque ipsum in cava dentium. auribus etiam instilla- | |
| tur sucus cum adipe anserino. phthiriases et porrigines | |
| potum, item infusum cum aceto et nitro conpescit, destil- | 5 |
| lationes cum lacte coctum vel tritum permixtumve caseo | |
| molli, quo genere et raucitatem extenuat vel in pisi aut | |
| fabae sorbitione. in totum autem coctum utilius est crudo | 54.1 |
| elixumque tosto; sic et voci plus confert. t<ae>nias et reli- | |
| qua animalia interaneorum pellit in aceto mulso coctum; | |
| tenesmo in pulte medetur; temporum doloribus inlinitur | |
| elixum et pusulis coctum, dein cum melle tritum; tussi | 5 |
| cum adipe vetusto decoctum vel cum lacte aut, si sanguis | |
| etiam excreetur vel pura, sub pruna <t>o<s>tum et cum mellis | |
| pari modo sumptum; convulsis, ruptis cum sale et oleo. | |
| <ite>m cum adipe tumores suspectos sanat. extrahit fistulis | 55.1 |
| vitia cum sulpure et resina, etiam harundines cum pice; | |
| lepras, lichenas, lentigines exulcerat sanatque cum origano, | |
| vel cinis eius ex oleo et garo inlitus; sic et sacros ignes; | |
| suggillata aut liventia ad colorem reducit conbustum ex | 5 |
| melle. credunt et comitialem morbum sanari, si quis eo | 56.1 |
| in cibis utatur ac potione; quartanas quoque excutere | |
| potum caput unum cum laserpici obolo in vino austero, | |
| —(tussim et alio modo ac pectorum suppurationes quan- | |
| taslibet sanat fractae incoctum fabae atque ita in cibo | 5 |
| sumptum, donec sanitatem restituat. facit et somnos, atque | |
| in totum rubicundiora corpora)—venerem quoque stimu- | 57.1 |
| lare cum coriandro viridi tritum potumque e mero. vitia | |
| eius sunt quod oculos hebetat, inflationes facit, stomachum | |
| laedit copiosius sumptum, sitim gignit. cetero contra | |
| pituitam et gallinaceis prodest mixtum farre in cibo. | 5 |
| iumenta urinam reddere atque non torqueri tradunt, si | |
| trito natura tangatur. |