| Lactucae sponte nascentis primum genus est | 20.58.1 |
| eius, quam caprinam vocant, qua pisces in mare deiecta | |
| protinus necantur, qui sunt in proximo. huius lac spissa- | |
| tum mox in aceto pondere obolorum duum adiecto aquae | |
| uno cyatho hydropicis datur. caule et foliis contusis, | 5 |
| asperso sale, nervi incisi sanantur. eadem trita ex aceto | |
| conluta matutinis bis mense dentium dolorem prohibent. | |
| alterum est genus quod Graeci caesapon vocant. | 59.1 |
| huius folia trita et cum polenta inlita ulceribus medentur. | |
| haec in arvis nascuntur; tertium genus in silvis nascens | |
| ἰσάτιν vocant. huius folia trita cum polenta vulneribus | |
| prosunt. quarto infectores lanarum utuntur. simile id | 5 |
| erat lapatho silvestri foliis, nisi plura haberet et nigriora. | |
| sanguinem sistit, phagedaenas et putrescentia ulcera aut | |
| quae serpunt sanat, item tumores ante suppurationem, | |
| ignem sacrum radice vel foliis. prodest vel ad lienes pot<u>. | |
| haec propria singulis. | 10 |