| Communia autem sponte nascentibus candor, | 20.60.1 |
| caulis interdum cubitali longitudine, <in> t<hyr>so et foliis | |
| scabritia. ex iis rotunda folia et brevia habentem sunt | |
| qui hieracion vocent, quoniam accipitres scalpendo eam | |
| sucoque oculos tinguendo obscuritatem, cum sensere, discu- | 5 |
| tiant. sucus omnibus candidus, viribus quoque papaveri | 61.1 |
| similis; carpitur per messes inciso caule, conditur fictili | |
| novo, ad multa praeclarus. sanat omnia oculorum vitia | |
| cum lacte mulierum, argema, nubiculas, cicatrices ad- | |
| ustionesque omnes, praecipue caligines. inponitur etiam | 5 |
| oculis in lana contra epiphoras. idem sucus alvum pur- | 62.1 |
| gat in posca potus ad duos obolos. serpentium ictibus | |
| medetur in vino potus. et folia th<y>rsique triti ex aceto | |
| bibuntur, vulneri inlinuntur, maxime contra scorpionum | |
| ictus, contra vero phalangia commixto vino et aceto. aliis | 63.1 |
| quoque venenis resistunt, exceptis quae strangulando ne- | |
| cant aut his quae vesicae nocent, item psimithio excepto. | |
| inponuntur et ventri ex melle atque aceto ad detrahenda | |
| vitia alvi. urinae difficultates sucus emendat. Crateuas | 5 |
| eum et hydropicis obolis duobus in aceto <et> cyatho vini | |
| dari iubet. quidam et e sativis colligunt sucum minus effi- | 64.1 |
| cacem. peculiares earum effectus—pra<e>ter i<a>m dict<o>s | |
| somnum faciendi veneremque inhibendi, aestum refrige- | |
| randi, stomachum purgandi, sanguinem augendi—non | |
| pauci restant, quoniam et inflationes discutiunt ructusque | 5 |
| lenes faciunt, concoctiones adiuvant, cruditates ipsae num- | |
| quam faciunt. nec ulla res in cibis magis aviditatem in- | |
| citat inhibetque eadem. in causa alterutraque modus est: | |
| sic et alvum copiosiores solvunt, modicae sistunt. lentitiam | 65.1 |
| pituitae digerunt atque, ut aliqui tradiderunt, sensus pur- | |
| gant, stomachis dissolutis utilissim<a>e. adiuvantur in eos | |
| usus et oxypori obolis, asperitatem addito dulci ad in- | |
| tinctum aceti temperantes, si crassior pituita sit, scillite | 5 |
| aut vino abs<i>nt<h>ite, si et tussis sentiatur, hysopite ad- | |
| mixto. dantur coeliacis cum intubo erratico et ad duritiam | |
| praecordiorum. dantur et melancholicis candidae copio- | 66.1 |
| siores et ad vesicae vitia. Praxagoras et dysintericis | |
| dedit. ambustis quoque prosunt recentibus, priusquam | |
| pusulae fiant, cum sale inlitae. ulcera etiam, quae serpunt, | |
| coercent, i<n>itio cum a<phr>onitro, mox in vino. tritae igni | 5 |
| sacro inlinuntur. convulsa et luxata caulibus tritis cum | |
| polenta ex aqua frigida leniunt, eruptiones papularum ex | |
| vino et polenta. in cholera quoque coctas patinis dede- | 67.1 |
| runt, ad quod utilissimae quam maximi caulis et amarae. | |
| quidam et lacte infundunt. defervefacti hi caules et sto- | |
| macho utilissimi traduntur, sicut somno aestiva maxime | |
| lactuca et amara lactensque, quam meconidem vocavimus. | 5 |
| hoc lacte et oculorum claritati cum muliebri lacte uti- | |
| lissimum esse praecipitur, dum tempestivo capite inunguan- | |
| tur oculi, et ad vitia, quae frigore in his facta sint. | |
| miras et alias invenio laudes: thoracis vitiis prodesse non | 68.1 |
| secus quam habrotonum cum melle Attico; purgari et | |
| feminas hoc cibo; semen sativarum contra scorpiones dari; | |
| semine trito ex vino poto et libidinum imaginationes in | |
| somno conpesci; temptantes aquas non nocere lactucam | 5 |
| edentibus. quidam tamen frequentiores in cibo officere | |
| claritati oculorum tradiderunt. |