| Nec beta sine remediis est utraque: sive | 20.69.1 |
| candidae sive nigrae radix recens et madefacta suspensa | |
| funiculo contra serpentium morsus efficax esse dicitur; | |
| candida beta cocta et cum alio crudo sumpta contra | |
| t<ae>n<i>as; nigrae radices in aqua coctae porriginem tollunt, | 5 |
| atque in totum efficacior esse traditur nigra. sucus eius | |
| capitis dolores veteres et vertigines, item sonitum aurium | |
| sedat infusus iis. ciet urinam, medetur dysintericis iniecta | 70.1 |
| et morbo regio, dolores quoque dentium sedat. inlitus | |
| sucus et contra serpentium ictus valet, sed h<o>c radici | |
| dumtaxat expressus. ipsa vero decocta pernionibus occurrit. | |
| alba epiphoras sedat fronti inlita, aluminis parvo admixto | 5 |
| ignem sacrum sine oleo trita. sic et adustis medetur. et | 71.1 |
| contra eruptiones papularum, coctaque eadem contra ulcera, | |
| quae serpunt, inlinitur, et alopeciis cruda et ulceribus, | |
| quae in capite manant. sucus eius cum melle naribus | |
| inditus caput purgat. coquitur et cum lenticula addito | 5 |
| aceto, ut ventrem molliat. validius cocta fluctiones stomachi | |
| et ventris sistit. |