| Brassicae laudes longum est exsequi, cum et | 20.78.1 |
| Chrysippus medicus privatim volumen ei dicaverit per | |
| singula membra hominis digestum et Dieuches, ante | |
| omnes autem Pythagoras, et Cato non parcius celebra- | |
| verit, cuius sententiam vel eo diligentius persequi par est, | 5 |
| ut noscatur, qua medicina usus sit annis DC <populus | |
| Romanus>. in tres species divisere eam Graeci antiquissimi: | 79.1 |
| crispam, quam selinada vocaverunt a similitudine apii | |
| foliorum, stomacho utilem, alvum modice mollientem; alte- | |
| ram heliam, latis foliis e caule exeuntibus, unde caulodem | |
| quidam vocavere, nullius in medicina momenti. tertia est | 5 |
| proprie appellata crambe, tenuioribus foliis et simplicibus | |
| densissimisque, amarior, sed efficacissima. Cato crispam | 80.1 |
| maxime probat, dein levem grandibus foliis, caule magno. | |
| prodesse tradit capitis doloribus, oculorum caligini scin- | |
| tillationique, stomacho, praecordiis crudam ex aceto ac | |
| melle, coriandro, ruta, menta, laseris radicula sumptam | 5 |
| acetabulis duobus matutino, tantamque esse vim, ut qui | |
| terat haec, validiorem fieri se sentiat. ergo vel cum his | 81.1 |
| tritam sorbendam vel ex hoc intinctu sumendam, podagrae | |
| autem morbisque articulariis inlini cum ruta e<t> coriandro | |
| et salis mica e<t> hordei farina; aqua quoque eius decocta | |
| nervos articulosque mire iuvari, si foveantur. vulnera et | 5 |
| recentia et vetera, etiam carcinomata, quae nullis aliis | |
| medicamentis sanari possint, foveri prius calida aqua iubet | |
| ac bis die tritam inponi. sic etiam fistulas e<t> luxata et | 82.1 |
| tumores, <quos> evocari quosque discuti opus sit. insomnia | |
| etiam vigiliasque tollere decoctam, si ieiuni ed<i>nt quam | |
| plurimam ex oleo et sale; tormina, si decocta iterum de- | |
| coquatur addito oleo, sale, cumino, polenta. si ita sumatur | 5 |
| sine pane, magis profuturam. inter reliqua bilem detrahi | |
| per vinum nigrum pota. quin et urinam eius, qui brassi- | 83.1 |
| cam esitaverit, adservari iubet, calefactamque nervis re- | |
| medio esse. verba ipsius subiciam ad exprimendam sen- | |
| tentiam: "pueros pusillos, si laves ea urina, num- | |
| quam debiles fieri." auribus quoque ex vino sucum | 5 |
| brassicae tepidum instillari suadet idque etiam tarditati | |
| audientium prodesse adseverat, et inpetigines eadem sanari | |
| sine ulcere. |