| Graecorum quoque opiniones iam et Catonis | 20.84.1 |
| causa poni convenit, in his dumtaxat, quae ille praeter- | |
| miserit. biles trahere non percoctam putant, item alvum | |
| solvere eandemque bis coctam sistere. vino adversari ut | |
| inimicam vitibus, antecedente in cibis caveri ebrietatem, | 5 |
| postea sumpta crapulam discuti. hunc cibum et oculorum | 85.1 |
| claritati conferre multum, sucum vero crudae vel angulis | |
| tantum tactis cum Attico melle plurimum. facillime con- | |
| coqui, ciboque eo sensus purgari. Erasistrati schola | |
| clamat nihil esse utilius stomacho nervisque, ideo para- | 5 |
| lyticis et tremulis dari iubet et sanguinem excreantibus. | |
| Hippocrates coeliacis et dysintericis bis coctam cum | 86.1 |
| sale, item ad tenesmum et renium causa, lactis quoque | |
| ubertatem puerperis hoc cibo fieri iudicans et purgatio- | |
| nem feminis. crudus quidem caulis si mandatur, partus | |
| quoque emortuos pelli. Apollodorus adversus fungorum | 5 |
| venena semen aut sucum bibendum censet, Philistion | |
| opisthotonicis sucum ex lacte caprino cum sale et melle. | |
| invenio et podagra liberatos edendo eam decoctaeque ius | 87.1 |
| bibendo, hoc et cardiacis datum et comitialibus morbis | |
| addito sale, item splenicis in vino albo per dies XL <et> | |
| ictericis nec non et phreneticis. raucis crudae sucum | |
| gargarizandum bibendumque demonstrat, contra vero sin- | 5 |
| gultus cum coriandro et aneto et melle ac pipere ex aceto. | |
| inlitam quoque prodesse inflationibus stomachi, item ser- | 88.1 |
| pentium ictibus et sordidis ulceribus ac vetustis, vel aqua | |
| ipsa cum hordeacia farina, sucum ex aceto vel cum feno | |
| Graeco. sic aliqui et articulis podagrisque inponunt. epiny- | |
| ctidas et, quidquid aliud serpit in corpore, inposita levat, | 5 |
| item repentinas caligines, has et si mand<a>tur ex aceto; | |
| suggillata vero et alios livores pura inlita, lepras et pso- | |
| ras cum alumine rotundo ex aceto. sic e<t> fluentes capil- | 89.1 |
| los retinet. Epicharmus testium et genitalium malis hanc | |
| utilissime inponi, efficacius eandem cum faba trita, item | |
| convolsis, cum ruta contra ardores febrium et stomachi | |
| vitia, cum rutae semine ad secundas et muris aranei mor- | 5 |
| sus. foliorum aridorum farina alterutra parte exinanit. |