| Ex omnibus brassicae generibus suavissima est | 20.90.1 |
| c<y>ma, <a>t inutilis habetur, difficilis in coquendo et reni- | |
| bus contraria. illud quoque non est omittendum, aquam | |
| decoctae ad tot usus laudatam faetere humi effusam. stir- | |
| pium brassicae aridorum cinis inter caustica intellegitur | 5 |
| ad coxendicum dolores cum adipe vetusto, ac cum lasere | |
| et aceto inter psilotr<a>: evulsis inlitus pilis nasci alios pro- | |
| hibet. bibitur et cum oleo subfervefactus vel per se elixus | 91.1 |
| ad convolsa et rupta intus lapsoque ex alto. nulla ergo | |
| sunt crimina brassicae? immo vero apud eosdem animae | |
| gravitatem facere, dentibus et gingivis nocere. et in Aegypto | |
| propter amaritudinem non est<ur>. | 5 |