| Silvestris sive erraticae inmenso plus effectus | 20.92.1 |
| laudat Cato, adeo ut aridae quoque farinae in olfactorio | |
| collectae vel odore tantum naribus rapto vitia earum gra- | |
| veolentiamque sanari adfirmet. hanc alii petraeam vocant, | |
| inimicissimam vino, quam praecipue vitis fugiat aut, si | 5 |
| non possit fugere, moriatur. folia habet <te>nuia, rotunda, | 93.1 |
| parva, levia, plantis oleris similior, candidior sativa et | |
| hirsutior. hanc inflationibus mederi, melancholicis quoque | |
| ac vulneribus recentibus cum melle, ita ne solvatur ante | |
| diem septimum, strumis, fistulis in aqua contritam Chry- | 5 |
| sippus auctor est. alii vero conpescere mala corporis, | |
| quae serpant—nomas vocant—, item excrescentia ab- | |
| sumere, cicatrices ad planum redigere, oris ulcera et ton- | 94.1 |
| sillas manducatam et coctam suco gargarizato cum melle | |
| tollere, item psoras et lepras veteres, ipsius tribus parti- | |
| bus cum duabus aluminis in aceto acri inlitis. Epichar- | |
| mus satis esse eam contra canis rabiosi morsum inponi; | 5 |
| melius, si cum lasere et aceto acri; necari quoque canes | |
| ea, si detur ex carne. semen eius tostum auxiliatur contra | |
| serpentes, fungos, tauri sanguinem. folia cocta splenicis | 95.1 |
| in cibo data et cruda inlita cum sulpure et nitro prosunt, | |
| item mammarum duritiae. radicum cinis uvae in faucibus | |
| tumenti tactu medetur et parotidas cum melle inlitus re- | |
| primit, serpentium morsus sanat. virium brassicae unum | 5 |
| et magnum argumentum addemus a<c> mirabile: crustae | |
| occupent intus vasa omnia, in quis aquae fervent, i<ta> ut | |
| non sit avellere ea<s>; si brassica in his decoquatur, abs- | |
| cedunt. |