| Scillarum in medicina albae <e>t feminae nigrae; | 20.97.1 |
| quae candidissima fuerit, utilissima erit. huic aridis tuni- | |
| cis direptis quod relicum e vivo est, consectum suspen- | |
| ditur lino modicis intervallis. postea arida frusta in cadum | |
| aceti quam asperrimi pendentia inmerguntur, ita ne ulla | 5 |
| parte vas contingant. gypso deinde oblitus cadus ponitur | 98.1 |
| sub tegulis totius diei solem accipientibus. hoc fit ante | |
| solstitium, diebus XLVIII. post eum numerum dierum tol- | |
| litur vas, scilla eximitur, acetum transfunditur. hoc cla- | |
| riorem oculorum aciem facit, salutare est stomachi, late- | 5 |
| rum doloribus <ie>i<u>nis sumptum. sed tanta vis est, ut | |
| avidius haustum exstinctae animae momento aliquo spe- | |
| ciem praebeat. prodest et gingivis et dentibus vel per se | 99.1 |
| commanducata. taenias et reliqua ventris animalia pellit | |
| ex aceto et melle sumpta. linguae quoque recens sub- | |
| iecta praestat, ne hydropici sitiant. coquitur pluribus mo- | |
| dis: in olla, quae coiciatur in clibanum aut furnum, vel | 5 |
| adipe aut luto inlita, v<el> frustatim in patinis. et cruda | 100.1 |
| siccatur, deinde conciditur coquiturque in aceto, cum ser- | |
| pentium ictibus inponitur. tosta quoque purgatur et me- | |
| dium eius iterum in aqua coquitur. usus sic coctae ad | |
| hydropicos, ad urinam ciendam tribus obolis cum melle | 5 |
| et aceto potae, item splenicos et stomachicos, si non sen- | |
| tiant ulcus, quibus innatet cibus, ad tormina, regios mor- | |
| bos, tussim veterem cum suspirio. discutit et foliis stru- | 101.1 |
| mas quadrinis diebus soluta, furfures capitis et ulcera | |
| manantia inlita ex oleo cocta. coquitur et in melle cibi | |
| gratia, maxime uti <con>coctionem faciat. sic et interiora | |
| purgat. rimas pedum sanat in oleo cocta et mixta resinae. | 5 |
| semen eius lumborum dolori ex melle inponitur. Pytha- | |
| goras scillam in limine quoque ianuae suspensam contra | |
| malorum medicamentorum introitum p<o>llere tradit. |