| Ceteri bulbi ex aceto et sulpure ulceribus in | 20.102.1 |
| facie medentur, per se vero triti nervorum contraction<i> | |
| et ex vino porrigini, cum melle canum morsibus; Erasi- | |
| strato placet cum pice. idem sanguinem sistere eos tra- | |
| dit inlitos cum melle. alii, si e naribus fluat, coriandrum | 5 |
| et farinam adiciunt. Theodorus et lichenas ex aceto | 103.1 |
| bulbis curat, erumpentia in capite cum vino austero aut | |
| ovo. et bulbos epiphoris idem inlinit et sicc<a>e lippitu- | |
| dini media eorum. vitia, quae sunt in facie, rubentes | |
| maxime in sole inliti cum melle et nitro emendant, len- | 5 |
| tiginem cum vino aut cum <a>c<e>to. vulneribus quoque mire | |
| prosunt per se aut, ut Damion, ex mulso, si quinto die | |
| solvantur. iisdem et auriculas fractas curat et testium | 104.1 |
| pituitas; in articulorum doloribus misce<t e>t farinam. in | |
| vino cocti inliti ventri duritiam praecordiorum emolliunt. | |
| dysintericis in vino e<x> aqua caelesti temperato dantur, | |
| ad convulsa intus cum silphio pilulis fabae magnitudine. | 5 |
| ad sudorem tusi inlinuntur. nervis utiles, ideo et para- | |
| lyticis dantur. <l>ux<a>ta in pedibus, qui sunt rufi ex iis, ci- | 105.1 |
| tissime sanant cum melle et sale. venerem maxime Mega- | |
| rici stimulant, hortensii partum cum sapa aut passo sumpti, | |
| silvestres interaneorum plagas et vitia cum silphio pilulis | |
| devoratis sedant. <ill>orum semen contra phalangia bibitur | 5 |
| in vino. ipsi ex aceto inlinuntur contra serpentium ictus. | 106.1 |
| semen antiqui bibendum insanientibus dabant. flos bulbo- | |
| rum tritus crurum maculas varietatesque igni factas emen- | |
| dat. Diocles hebetari oculos ab his putat. elixos assis | |
| minus utiles esse adicit et difficile concoqui ex vi unius- | 5 |
| cuiusque naturae. |