| Silvestrem asparagum aliqui Libycum vocant, Attici | 20.110.1 |
| orminum. huius ad supra dicta omnia efficacior vis, et | |
| candidiori maior. morbum regium extenuant. veneris causa | |
| aquam eorum decoctam bibi iubent ad heminam. idem et | |
| semen valet cum aneto ternis utriusque obolis. datur et | 5 |
| ad serpentium ictus sucus decoctus; radix miscetur radici | |
| marathri inter efficacissima auxilia. si sanguis per uri- | 111.1 |
| nam reddatur, semen et asparagi et apii et cumini ternis | |
| obolis in vini <cyath>is duobus Chrysippus dari iubet. | |
| set i<d> hydropicis contrarium esse, quamvis urinam moveat, | |
| docet, item veneri, vesicae quoque nisi decoctum; quae | 5 |
| aqua si canibus detur, occidi eos. in vino decoctae radi- | |
| cis sucum, si ore contineatur, dentibus mederi. |