| Apio gratia in volgo est. namque rami lac- | 20.112.1 |
| tis potionibus per rura innatant et in condimentis pecu- | |
| liarem gratiam habent. praeterea oculis inlitum cum melle, | |
| ita ut subinde foveantur ferventi suco decocti, aliisque | |
| membrorum epiphoris per se tritum aut cum pane vel | 5 |
| polenta inpositum mire auxiliatur. pisces quoque, si aegro- | |
| tent in piscinis, apio viridi recreantur. verum apud eru- | 113.1 |
| ditos non aliud erutum terra in maiore sententiarum | |
| varietate est. distinguitur sexu. Chrysippus feminam | |
| esse dicit crispioribus foliis et duris, crasso caule, sapore | |
| acri et fervido; Dionysius * * * nigriorem, brevem, radi- | 5 |
| cis * * * , vermiculos gignentem; ambo neutrum ad cibos | |
| admittendum, immo omnino nefas, namque id defunctorum | |
| epulis feralibus dicatum esse—visus quoque claritati inimi- | |
| cum—[caule feminae vermiculos gigni] ideoque eos, qui | 114.1 |
| ederint, sterilescere, mares feminasve; in puerperiis vero | |
| ab eo cibo comitiales fieri qui ubera hauri<a>nt; innocen- | |
| tiorem tamen esse marem. eaque causa est, ne inter ne- | |
| fastos frutex damnetur. mammarum duritiam inpositis fo- | 5 |
| liis emollit. suaviores aquas potui incoctum praestat. | 115.1 |
| suco maxime radicis cum vino lumborum dolores mitigat, | |
| eodem iure instillato gravitatem aurium. semine urinam | |
| ciet, menstrua ac secundas partus et si foveantur semine | |
| decocto. suggillata reddit colori cum ovi albo inlitum. | 5 |
| at ex aqua coctum potumque renibus medetur, in frigida | |
| tritum oris ulceribus. semen cum vino vel radix cum | |
| veter<e> vino vesicae calculos frangunt. semen datur et ar- | |
| quatis ex vino albo. |