| E contrario nasturtium venerem inhibet, ani- | 20.127.1 |
| mum exacuit, ut diximus. duo eius genera. alvum pur- | |
| gat, detrahit bilem potum 𐆖 pondere in aquae VII, stru- | |
| mis cum lomento inlitum opertumque brassica praeclare | |
| medetur. alterum est nigrius, quod capitis vitia purgat | 5 |
| [visum compurgat], commotas mentes sedat ex aceto sump- | |
| tum, lienem ex vino potum vel cum fico sumptum, tus- | |
| sim, ex melle si cotidie ieiuni sumant. semen ex vino | 128.1 |
| omnia intestinorum animalia pellit, efficacius addito men- | |
| tastro. prodest et contra suspiria et tussim cum origano | |
| et vino dulci, pectoris doloribus decoctum in lacte caprino. | |
| panos discutit cum pice extrahitque corpori aculeos et | 5 |
| maculas inlitum ex aceto; contra carcinomata adicitur ovo- | |
| rum album. et lienibus inlinitur ex aceto, infantibus vero | 129.1 |
| e melle utilissime. Sextius adicit ustum serpentes fugare, | |
| scorpionibus resistere, capitis dolore<s> contrit<o>, alopecias | |
| emendari addito sinapi, gravitatem aurium trito inposito | |
| auribus cum fico, dentium dolores infuso in aures suco, | 5 |
| porriginem et ulcera capitis cum adipe anserino. furun- | |
| culos concoquit cum fermento. carbunculos ad suppura- | 130.1 |
| tionem perducit et rumpit, phagedaenas ulcerum expurgat | |
| cum melle. coxendicibus et lumbis cum polenta ex aceto | |
| inlinitur, item licheni, unguibus scabris, quippe natura eius | |
| caustica est. optimum autem Babylonium; silvestr<i> ad | 5 |
| omnia ea effectus maior. |