| In praecipuis autem medicaminibus ruta est. | 20.131.1 |
| latiora sativae folia, rami fruticosiores; silvestris horrida | |
| ad effectum est et ad omnia acrior. sucus exprimitur tun- | |
| sae aspersa modice aqua et in pyxide Cypria adservatur. | |
| hic copiosior datus veneni noxiam obtinet, in Macedonia | 5 |
| maxime iuxta flumen A<li>acm<one>m; mirumque, cicutae suco | |
| extinguitur: adeo etiam venenorum venena sunt. cicutae | 132.1 |
| sucus prodest et manibus colligentium rutam. cetero inter | |
| prima miscetur antidotis, praecipueque Galatica; quaecum- | |
| que autem ruta <e>t per se pro antidoto valet foliis tritis | |
| ex vino sumptis, contra aconitum maxime et viscum, item | 5 |
| fungos, sive in potu detur sive in cibo; simili modo contra | |
| serpentium ictus, utpote cum mustelae dimicaturae cum | |
| his rutam prius edendo muniant se. valent et contra | 133.1 |
| scorpionum et contra araneorum, apium, crabronum, vespa- | |
| rum aculeos et cantharidas ac salamandras canisve rabiosi | |
| morsus. acetabuli mensura sucus e vino bibitur, et folia | |
| trita vel commanducata inponuntur cum melle ac sale vel | 5 |
| cum aceto et pice decocta. suco perunctos, etiam habentes | |
| negant feriri ab his maleficis, serpentesque, si uratur ruta, | |
| nidorem fugere. efficacissima tamen est silvestris radix cum | 134.1 |
| vino sumpta; eandem adiciunt efficaciorem esse sub diu | |
| potam. | |
| Pythagoras et in hac marem minoribus herbaceique | |
| coloris foliis a femina discrevit, et eam laetioribus foliis | 5 |
| et colore. idem oculis noxiam putavit; falsum, quoniam | |
| scalptores et pictores hoc cibo utuntur oculorum causa | |
| cum pane vel nasturtio, <c>a<pra>e quoque silvestres propter | |
| visum, ut aiunt. multi suco eius cum melle Attico in- | 135.1 |
| uncti discusserunt caligines vel cum lacte mulieris pue- | |
| rum enixae vel puro suco angulis oculorum tactis. epiphoras | |
| cum polenta inposita lenit; item capitis dolores pota cum | |
| vino aut cum aceto et rosaceo inlita, si vero sit cepha- | 5 |
| laea, cum farina hordeacia et aceto. eadem cruditates | |
| discutit, mox et inflationes, dolores stomachi veteres. vul- | 136.1 |
| vas aperit corrigitque conversas inlita in melle toto ventre | |
| et pectore; hydropicis cum fico et decocta ad dimidias | |
| partes potaque ex vino. sic bibitur et ad pectoris dolo- | |
| res laterumque et lumborum, tusses, suspiria, pulmonum, | 5 |
| iocinerum, renium vitia, horrores frigidos, crapulae grave- | |
| dines. decocuntur folia poturis; et in cibo vel cruda vel | |
| decocta <aut> condita prodest; item torminibus in hysopo | |
| decocta et cum vino <p>ota. sic et sanguinem sistit inte- | 137.1 |
| riorem et narium indita <i>is; sic et conlutis dentibus prod- | |
| est. auribus quoque in dolore sucus infunditur, custodito, | |
| ut diximus, modo in silvestri, contra tarditatem vero so- | |
| nitusque cum rosaceo vel cum laureo oleo aut cum <v>ino | 5 |
| et melle. sucus et phreneticis ex aceto tritae instillatur | 138.1 |
| in tempora et cerebrum. adiecerunt aliqui et serpyllum | |
| et laurum, inlinentes capita et colla. dederunt et lethar- | |
| gicis ex aceto olfaciendum e<t> comitialibus bibendum de- | |
| coctae sucum in cyathis IIII; ante accessiones, quarum | 5 |
| frigus intolerabile est, alsiosisque et crudam in cibo. uri- | 139.1 |
| nam quoque vel cruentam pellit, feminarum etiam purga- | |
| tiones secundasque et iam emortuos partus, ut Hippo- | |
| crati videtur, ex vino dulci nigro pota. itaque inlitam | |
| et vulvarum causa et suffire iubet. Diocles et cardiacis | 5 |
| inponit ex aceto et melle cum farina hordeacia et contra | |
| ileum decocta farina in oleo velleribus collecta. multi | |
| vero et contra purulentas excreationes siccae drachmas | |
| duas, sulpuris unam et dimidiam sumi censent, et contra | |
| cruentas ramos III decoctos in vino. datur et dysinteri- | 140.1 |
| cis cum caseo in vino contrita. dederunt et cum bitumine | |
| infriatam potioni propter anhelitum, ex alto lapsis seminis | |
| III uncias olei libra vinique sextario. inlinitur cum oleo | |
| coctis foliis partibus, quas frigus adusserit. si urinam | 5 |
| movet, ut Hippocrati videtur, mirum est, quosdam dare | |
| vel<ut> inhibentem potui contra incontinentiam urinae. pso- | 141.1 |
| ras et lepras cum melle et alumine inlita emendat, item | |
| vitiligines, verrucas, strumas et similia cum tryc<h>no et | |
| adipe suillo ac taurino sebo, ignem sacrum ex aceto et | |
| oleo vel psimithio, carbunculum ex aceto; nonnulli laser- | 5 |
| picium una inlini iubent, sine quo epinyctidas pusulas | |
| curant. inponunt et mammis turgentibus decoctam et | |
| pituitae eruptionibus cum cera, testium vero epiphoris | |
| cum ramis lauri teneris, adeo peculiari in visceribus his | 142.1 |
| effectu, ut silvestri ruta cum axungia vetere inlitos rami- | |
| ces sanari prodant, fracta quoque membra semine trito | |
| cum cera inposito. radix rutae sanguinem oculis suffusum | |
| et toto corpore cicatrices aut maculas inlita emendat. ex | 5 |
| reliquis, quae traduntur, mirum est, cum ferventem rutae | |
| naturam esse conveniat, fasciculum eius in rosaceo decoc- | |
| tum addita aloes uncia perunctis sudorem reprimere, item- | |
| que generationem inpediri hoc cibo. ideo in profluvio | 143.1 |
| genitali datur et venerem crebro per somnia imaginanti- | |
| bus. praecavendum est gravidis abstineant hoc cibo, necari | |
| enim partus invenio. eadem ex omnibus satis quadripe- | |
| dum quoque morbis in maximo usu est, sive difficile | 5 |
| spirantibus sive contra maleficorum animalium ictus, in- | |
| fusa per nares ex vino aut, si sanguisugam hauserint, ex | |
| aceto et quocumque in simili morborum genere, ut in | |
| homine, temperat<a>. |