| Mentastrum silvestris menta est, differens | 20.144.1 |
| specie foliorum, quae sunt figura ocimi, pulei o<d>ore, prop- | |
| ter quod quidam silvestre puleium vocant. his comman- | |
| ducatis et inpositis sanari elephantiasin Magni Pompei | |
| aetate fortuito cuiusdam experimento, propter pudorem | 5 |
| facie inlita, conpertum est. eadem inlinuntur bibunturque | 145.1 |
| adversus serpentium ictus drachmis duabus in vini cyathis | |
| duobus, adversus scorpionum cum sale, oleo, aceto, item | |
| adversus scolopendras ius decocti. adversus omnia venena | |
| servantur folia arida ad farinae modum. substratum vel | 5 |
| accensum fugat etiam scorpiones. potum feminas purgat, | 146.1 |
| sed partus necat. ruptis, convulsis, orthopnoicis, tormini- | |
| bus, choleris efficacissimum, item lumbis, podagris inposi- | |
| tum. sucus auribus verminosis instillatur. in regio morbo | |
| bibitur, strumis inlinitur, somnia veneris inhibet, t<ae>n<i>as | 5 |
| pellit ex aceto potum, contra porriginem ex aceto infun- | |
| ditur capiti in sole. |