| Item puleio est nepetaeque societas. decocta in | 20.158.1 |
| aqua ad tertias discutiunt frigora [mulierumque menstruis | |
| prodest] et aestate sedant calores. nepeta quoque vires | |
| contra serpentes habet; fumum ex ea nidoremque fugiunt, | |
| qui<n> et substernere in metu eo dormituris utile est. tusa | 5 |
| aegilopis inponitur et capitis doloribus recens cum tertia | |
| parte panis temperata aceto inlinitur. sucus eius instilla- | |
| tus naribus supinis profluvium sanguinis sistit; item ra- | |
| dix, quae cum myrti semine in passo tepido gargarizata | |
| anginis medetur. | 10 |