| Cuminum est et silvestre, praetenue, quaternis | 20.159.1 |
| aut quinis foliis veluti serratis, sed ut sativo magnus usus, | |
| in stomachi praecipue remediis. discutit pituitas, inflatio- | |
| nes tritum et cum pane sumptum vel potum ex aqua | |
| vinoque, tormina quoque et intestinorum dolores. verum- | 5 |
| tamen omne pallorem gignit bibentibus. ita certe ferunt | 160.1 |
| Porci Latronis, clari inter magistros dicendi, adsectatores | |
| similitudinem coloris studiis contracti imitatos, et paulo | |
| ante Iulium Vindicem, adsertorem illum a Nerone liber- | |
| tatis, captation<i> testamenti sic lenocinatum. narium san- | 5 |
| guinem pastillis inditum vel ex aceto recens sistit, et ocu- | |
| lorum epiphoris per se inpositum, tumentibus cum melle | |
| prodest. infantibus inponi in ventre satis est. morbo re- | 161.1 |
| gio in vino albo a balineis datur; * * * is Aethiopicum | |
| maxime in posca et in <ec>ligmate cum melle. Africano pri- | |
| vatim urinae incontinentiam cohiberi putant. sativum da- | |
| tur ad iocineris vitia tostum tritum in aceto, item ad | 5 |
| vertiginem, iis vero, quos acrior urina mordeat, in dulci | |
| tritum, ad vulvarum vitia in vino praeterque inpositis | |
| vellere foliis, testium tumoribus tostum tritumque cum | |
| melle aut cum rosaceo et cera. silvestre ad omnia eadem | 162.1 |
| efficacius, praeterea ad serpentes cum oleo, ad scorpiones, | |
| scolopendras. sistit et vomitionem nausiasque ex vino quan- | |
| tum adprehenderint tres digiti. propter colum qu<o>que | |
| bibitur inliniturque <in> penicillo fervens, adprimitur fa<s>ciis. | 5 |
| strangulationes vulvae potum in vino aperit tribus drach- | |
| mis in tribus cyathis vini. auribus instillatur ad sonitus | |
| atque tinnitus cum sebo vitulino vel melle. suggillatis inlinitur | |
| cum melle et uva passa et aceto, lentigini nigrae ex aceto. |