| Est cumino simillimum quod Graeci vocant ami. | 20.163.1 |
| quidam vero Aethiopicum cuminum id esse existimant. | |
| Hippocrates regium appellavit, videlicet quia efficacius | |
| Aegyptio iudicavit. plerique alterius naturae in totum | |
| putant, quoniam sit exilius et candidius. similis autem et | 5 |
| huic usus. namque et panibus Alexandrinis subditur et | |
| condimentis interponitur. inflationes et tormina discutit, | 164.1 |
| urinas et menstrua ciet, suggillata oculorum, epiphoras | |
| mitigat, cum lini semine scorpionum ictus in vino potum | |
| drachmis duabus privatimque cerastarum cum pari por- | |
| tione myrrae. colorem quoque bibentium similiter mutat | 5 |
| in pallorem. suffitum cum uva passa aut resina vulvam | |
| purgat. tradunt facilius concipere eas, quae odorentur id | |
| per coitum. |