| De cappari satis diximus inter peregrinos fru- | 20.165.1 |
| tices. non utendum transmarino, innocentius est Italicum. | |
| ferunt eos, qui cotidie id ed<i>nt, paralysi non periclitari | |
| nec lienis doloribus. radix eius vitiligines albas tollit, si | |
| trita in sole fricentur. splenicis prodes<t> in vino potus | 166.1 |
| radicis cortex duabus drachmis, dempto balinearum usu, | |
| feruntque XXXV diebus per urinam et alvum totum lie- | |
| nem emitti. bibitur in lumborum doloribus ac paralysi. | |
| dentium dolores sedat tritum ex a<c>eto vel semen decoctum | 5 |
| vel manducata radix. infunditur et aurium dolori decoc- | 167.1 |
| tum oleo. ulcera, quae phagedaenas vocant, folia et radix | |
| recens cum melle sanant. sic et strumas discutit radix, | |
| parotidas vermiculosque cocta in aqua. iocineris doloribus | |
| tusa cum farina hordeacia inponitur. vesicae quoque malis | 5 |
| medetur. dant et ad taenias in aceto et melle. oris ex- | |
| ulcerationes in aceto decocta tollit. stomacho inutile esse | |
| inter auctores convenit. |