| Sed plurimum interest, flatus sit an ventus. | 2.116.1 |
| illos statos atque perspirantes, quos non tractus aliquis, | |
| verum terrae sentiunt, qui non aura, non procella, sed, | |
| mares appellatione quoque ipsa, venti sunt, sive adsiduo | |
| mundi <mo>tu et contrario siderum occursu nascuntur, sive | 5 |
| hic est ille generabilis rerum naturae spiritus huc illuc | |
| tamquam in utero aliquo vagus, sive disparili errantium | |
| siderum ictu radiorumque multiformi iactu flagellatus | |
| aër, sive a suis sideribus exeunt his propioribus sive ab | |
| illis caelo adfixis cadunt, palam est illos quoque legem | 10 |
| habere naturae non ignotam, etiamsi nondum percognitam. | |
| viginti amplius auctores Graeci veteres prodidere de his | 117.1 |
| observationes. quo magis miror orbe discordi et in regna, | |
| hoc est in membra, diviso tot viris curae fuisse tam ardua | |
| inventu, inter bella praesertim et infida hospitia, piratis | |
| etiam, omnium mortalium hostibus, transitu<ro>s fam<a> | 5 |
| terrentibus, ut hodie quaedam in suo quisque tractu ex | |
| eorum commentariis, qui numquam eo accessere, verius | |
| noscat quam indigenarum scientia, nunc vero pace tam | |
| festa, tam gaudente proventu rerum artiumque principe, | |
| omnino nihil addisci nova inquisitione, immo ne veterum | 10 |
| quidem inventa perdisci. non erant maiora praemia, in | 118.1 |
| multos dispersa fortunae magnitudine, et ista plures sine | |
| praemio alio quam posteros iuvandi eruerunt. namque | |
| mores hominum senuere, non fructus, et inmensa multi- | |
| tudo aperto, quo<d>cumque est, mari hospitalique litorum | 5 |
| omnium adpulsu navigat, sed lucri, non scientiae, gratia. | |
| nec reputat caeca mens et tantum avaritiae intenta id | |
| ipsum scientia posse tutius fieri. quapropter scrupulosius, | |
| quam instituto fortassis conveniat operi, tractabo ventos, | |
| tot milia navigantium cernens. | 10 |