| Veteres quattuor omnino servavere per | 2.119.1 |
| totidem mundi partes—ideo nec Homerus plures nominat | |
| —hebeti, ut mox iudicatum est, ratione; secuta aetas | |
| octo addidit nimis subtili atque concisa. proximis inter | |
| utramque media placuit, ad brevem ex numerosa additis | 5 |
| quattuor. sunt ergo bini in quattuor caeli partibus, ab | |
| oriente aequinoctiali subsolanus, ab oriente brumali vul- | |
| turnus. illum apelioten, hunc Graeci eurum appellant. | |
| a meridie auster et ab occasu brumali Africus; notum et | |
| Liba nominant. ab occasu aequinoctiali favonius, ab | 10 |
| occasu solstitiali corus; zephyrum et argesten vocant. a | |
| septentrionibus septentrio, interque eum et exortum | |
| solstitialem aquilo, apar<c>tias et boreas dicti. numerosior | 120.1 |
| ratio quattuor his interiecerat, thra<s>cian media regione | |
| inter septentrionem et occasum solstitialem, itemque cae- | |
| cian media inter aquilonem et exortum aequinoctialem | |
| ab ortu solstitiali, Phoenica media regione inter ortum | 5 |
| brumalem et meridiem, item inter Liba et notum conpo- | |
| situm ex utroque medium inter meridiem et hibernum | |
| occidentem Libonotum. nec finis. alii quippe mesen | |
| nomine etiamnum addidere inter borean et caecian, et | |
| inter eurum notumque euronotum. sunt e<t>i<a>m quidam | 10 |
| peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum | |
| procedentes tractum, ut Atheniensibus sciron, paulo ab | |
| argeste deflexus, reliquae Graeciae ignotus. aliubi <f>latus | |
| idem Olympias vocatur. consuetudo omnibus his nominibus | 121.1 |
| argesten intellegit. caecian aliqui vocant Hellespontian, | |
| et eosdem alii aliter. item in Narbonensi provincia cla- | |
| rissimus ventorum est circius nec ullo <om>ni<um> violentia | |
| inferior, Ostiam plerumque <s>ecto Ligustico mari perferens. | 5 |
| idem non modo in reliquis partibus caeli ignotus est, sed | |
| ne Viennam quidem eiusdem provinciae urbem attingens: | |
| paucis ante milibus iugi modici occursu tantus ille | |
| ventorum coercitus! et austros in Aegyptum penetrare negat | |
| Fabianus. quo fit manifesta lex naturae, ventis etiam | 10 |
| et tempore et fine dicto. |